- STEGANOS
- STEGANOSapud Plin. l. 5. c. 31. Namque fallacibus vadis Alexandria tribus omnino aditur alveis maris, Stegano, Posideo, Tauro: ex Graeco ςτεγανὸς, unus est ex tribus alveis maris, quibus adibatur Alexandria Aegypti. Dicebatur sic, quod esset ςτεγανὸς, i. e. clausus, munitus et firme factus. vel ο δυνάμενος ςτέγειν καὶ συνέχειν τὰς νῆας. Στεγανὸν enim proprie vocatur vas, quod liquorem bene continer, nec perfluit: unde et ςτεγανὸς homo, qui secretum retinet, nec enuntiat, cui contrarius ille apud Comicum, Terent. Eun. Actu 1. sc. 2. v. 25.Plenus rimarum sum, hac atque illac perfluo.Et ςτεγανώματα, i. e. loramenta, vincula ad continendos parietes; et ςτεγαναὶ οἰκήσεις Dionysio Halicarn. undique munitae, clausae et aedificatae, ut sunt turres etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 479. et supra in voce Stagna: uti de Steganographia Veter. Recentiorumque supra, ubi de Ciphris ac modo Occulte scribendi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.